(it’s actually Latin...)
Iam vero honos, dignitas, locus, ordo, beneficia vestra, quamquam mihi semper clarissima visa sunt, tamen ea nunc renovata inlustriora videntur quam si obscurata non essent. ipsa autem patria, di immortales! Dici vix potest quid caritatis, quid voluptatis habeat; quae species Italiae, quae celebritas oppidorum, quae forma regionum, qui agri, quae fruges, quae pulchritudo urbis, quae humanitas civium, quae rei publicae dignitas, quae vestra maiestas! quibus ego omnibus antea rebus sic fruebar ut nemo magis; sed tamquam bona valetudo iucundior est iis qui e gravi morbo recreati sunt quam qui numquam aegro corpore fuerunt, sic haec omnia desiderata magis quam adsidue percepta delectant.
Quirites, etsi nihil est homini magis optandum quam prospera aequabilis perpetuaque fortuna secundo vitae sine ulla offensione cursu, tamen, si mihi tranquilla et placata omnia fuissent. Incredibili quadam et paene divina, qua nunc vestro beneficio fruor, laetitiae voluptate caruissem. Quid dulcius hominum generi ab natura datum est quam sui cuique liberi? Mihi vero et propter indulgentiam meam et propter excellens eorum ingenium vita sunt mea cariores: tamen non tanta voluptate erant suscepti quanta nunc sunt restituti.
Iuod precatus a Iove optimo maximo ceterisque dis immortalibus sum, quirites, eo tempore cum me fortunasque meas pro vestra incolumitate otio concordiaque devovi. Ut, si meas rationes umquam vestrae saluti anteposuissem, sempiternam poenam sustinerem mea voluntate susceptam, sin et ea quae ante gesseram conservandae civitatis causa gessissem et illam miseram profectionem vestrae salutis gratia suscepissem. Ut quod odium scelerati homines et audaces in rem publicam et in omnis bonos conceptum iam diu continerent. Id in me uno potius quam in optimo quoque et universa civitate defigerent—hoc si animo in vos liberosque vestros fuissem, ut aliquando vos patresque conscriptos Italiamque universam memoria mei misericordia desideriumque teneret: eius devotionis me esse convictum iudicio deorum immortalium, testimonio senatus, consensu Italiae, confessione inimicorum, beneficio divino immortalique vestro maxime laetor.